- PROCONSUL
- PROCONSULdictus est apud Romanos, vel cui ultra legitimum, i. e. annuum tempus Magistratus prorogatus est; qualis primus fuit Q. Publilius Philo, bello Palaepolitano implicitus, ut in Tabb. Capitolinis exstat et in Liv. l. 8. Vel, qui e privato in provincias vel ad gerendum bellum, missus est; qualis primus fuit P. Cornelius Scipio, apud eundem Liv. l. 26. Vel, qui ex Magistratu in provincias est profectus: Vel tandem, qui constitutâ Monarchiâ a Senatu in provincias eas, quae Populi fuerunt, mitti solitus est. Et quidem, quod tertii signisicaûs Proconsules attinet, qui nemper proximô post Consulatum annô in Provincias Consulares profecti sunt, easque pro Consulibus gubernabant: fuit constitutum lege Gracchi, atque postea usque ad Augusti Imperium conservatum, ut, antequam novi Consules atque Praetores designarentur, Provinciae duae Con sulares et sex vel octo vel plures Praetoriae, prout numerus Praetorum postulabat, a Senatu futuris Consulibus praetoribusque decernerentur, quas illi designati sotirentur, vel inter se compararent, ita ut finitô annuô Magistratu urbanô in eas proficiscerentur: Consules quidem in Consulares, unde Proconsules, Praetores autem in Praetorias, unde Propraetores dicti. Eligebantur hi, non a Populo, vel Plebe, Centuriatis aut tributis Comitiis, uti de Q. Publilio Philone et P. Scipione praedictis, legimus: Sed quando Consules, Comitiis Centuriatis, in annum sequentem designati erant, tum alter Consulum, qui Magistratum gerebat, ad Senatum referebat de Provinciis: quae futurae Consulares, quae Praetoriae essent. Quod ubi constitutum Consulares Consulibus designatis decernebantur, ut egas vel sortirentur, vel inter se compararent, utram quisque ex Consulatu obtineret, Quô factô, Consulatus sui tempore, quem Romae gerebant, Legem ad Populum per Curias congregatum ferebant, de imperio militari, sine qua lege bellum gerere non poterant: tum Provinciae Sen atus consultô ornabantur. Ad quae ornamenta pertinebant, latitudo Provinciae, magnitudo Exerciûs, stipendium in milites, viaticum in Legatos et cohortem, comitatus et coetera eiusdem generis: quae quidem, quoniam non omnibus eâdem amplitudine numerôque concedebantur, propterea, cum ea decernebat Senatus, tum Provincias aut Praesides ipso ornare dicebatur. Ad viaticum pertinebat annulus aureus; item vestes, vasa, vehicula, munus, tabernacula etc. quae instrumenta locata fuisse,indicio est P. Ventidius, quem A. Gellius, l, 15 c. 4. Scribit, vi ctum quaesivisse comparandis mulis, et vehicula Magistratibus, qui sortiti Provinciastorent, praebenda publice conduxisse. Sed de hoc vide infra in voce Viaticum. Comitatus quosnam fuerit complexus, diximus supra in voce Praetoria cohors. Ubi ergo Provinciam atque in ea Imperium Proconsules obtinuêre, tum extremô Consulatus annô, aut suâ sponte, aut Senatus consultô, paludati exibant. Prius autem in Capitolium ascendentes, sollemnia ibi pro Rep. vota nuncupabant, atque inde Paludamento, lictoribus 12. cum totidem securibus ac fascibus, insignibusque coeteris Imperii assumptis, recta ad portam Urbis ibant, indeque aut continuo, amicis officii causâ aliquousque prosequentibus ac bene ominantibus, in Provinciam iter ingrediebantur: aut si quid negotii in Urbe haberent, ad Urbem aliquandiu manebant, cum in Urbe cum Imperio esse non possent. Ut autem Senatus consultô iubebantur exire: Sic neirent, Tribunorum Pelb. edictô, aut Dirarum obnuntiatione,prohiberi potuêre. Unde M. Crassus, cum P. Atteio, primum edicenti, dein obnuntianti, non paruisset, contra Parthos paulo post infeliciter pugnans poenas dedisse existimatus est. Ubi vero iter erant ingressi, faciebant eos, quibus succedebant, de adventu suo certiores, ut nempe cum iis congressi, de statu Provinciae cognoscerent: et quô die in Provinciam accedebant, eôdem Provin cialis muneris capiebant initium. Quod cum in duas partes esset distributum, Potestatem et Imperium. Illa fuit facultas cognoscendi; Istud exercitus imperandi, bellumque gerendi; quorum alterum pacis, alterum belli temporibus conveniens erat; istud aestate, illud hieme potissimum fieri solitum. sed et praeterea, Curationem habebant, quae consistebat in coeteris rebus curandis atque provinciae imperandis, ut in re Frumentaria, Tributaria, Vectigali, et Viaria, quae omnia per Edicta sua administrabant. In qua muneris parte uti multi avare admodum et crudeliter versati sunt, ita contra nonn ulli tantâ abstincntiâ fuerunt, ut non solum publica vectigalia sustulerint, sed etiam Praetorium ipsum vectigal, in quo praecipue gloriatur Cicero, remiserint, nulli alii rei, quam commodis ornamentisque Sociorum, intenti. Unde honores summos ab ipsa provin cia retulerunt, legationes Romam honoris causâ missas, statuas, fana, dies festos, alia, quibus se affici in Cilicia Cicero modeste recusavit. Annuô postmodum tempore exactô, Proconsul successorem, si mature venturus erat, in provincia exspectabat atque ei adventanti prodibat obviam, ac praesenti praesens Provinciam cum Exercitu tradebat, intra 30. dein dies (tot enim lex Cornelia Sullae concessit) inde decedebat: quod si ante Successoris adventum decessisset, aliquem qui praeesset provinciae, ut Quaestorem, vel Legatum, cum imperio, relinquere tenebatur. Constitutô sic Successore aut imperii Vicariô, Romam tendebat, si ante, quod C. Iul. Caesar in primo Consulatu sanxit, rationes pecuniae confectas apud duas provinciae civitates reliquisset, sicque Romam reversus, lictoribus dimissis ac paludamentô depositô, Urbem intravit, nisi forte Triumphum postularet. Ingressus, rationes referebat ad Aerarium, nec multo post Centuriones, coeterosque provincialis Curiae socios ad Aerarium in beneficiis, si liberet, deferebat; quod lege Iuliâ ad 30. dierum spatium restrictum. Verum quemadmodum Proconsulibus, qui se praeclare gessissent, magni et in Provincia et in Urbe nonores habebantur: sic contra, si quid deliquissent at que a legibus recessissent, multis iudiciorum, Peculaûs inprimis, Repetundarum et Maiestatis, laqueis irretiri sunt soliti. E' quibus Repetundarum quaestio maxime Socialis fuit et Provinciarum salutem continuit, quô iudiciô postulati plurimi, damnati multi, nonn ulli etiam absoluti sunt, ut ex Hist. Rom. patet. Postquam vero Augustus, Populi consensu, solus Rem publicam regere coepit, Provinciarum administratione, aliâ a priori institutâ, illarum valentiores sibi reservatas, per Praesides gubernavit: Reliquos Populo attribuit, eosque qui his praeessent, Proconsules itidem appellari voluit, sed minori longe, quam Praesides, qui et Propraetores quandoque dicti, potestate. Qua de re vide Dionem, l. 35. Iurisconsultos tit. de Proconsulis officio, Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 7. c. 42. etc. e cuius ultimi, l. 6. c. 9. addi potest, Proconsules etiam interdum Centuriatis Comitiis creatos fuisse, quod ordinario non factum supra diximus: et unicum forte exemplum est P. Cornelii Scipionis, de quo Livius, l. 26. Imo et Tributis quoque: Quamquam enim exSenatus decreto Provincias ordinarie obtinerent; saepe tamen etiam praeter Senatus voluntatem, Populi iussu in Provincias missos fuisse, legimus, praesertim si extra ordinem Provinciae iis mandarentur. Vide iterum Rosin. in Antiqq. Roman. l. 6. c. 15. et 16. cui adde si placet, Godwyn. Anthol. Rom. l. 3. sect. 2. c. 22. et quaediximus supra, ubi de Praetoriis provinciis, quaeque mox dicemus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.